monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 62, 3
omnibus aeque confitentibus tunc aequinoctium esse transcensum, nullus negaverit lunam vigesimam Dominico paschali aptam? Quibus respondendum quia et septimo Calendas Apriles, ubi luna congruerit, et luna vigesima, ubi dies opportunus arriserit, dominicum Pascha rite actitabitur. Sed quia luna, quae septimo Calendas Apriles die XX est, plenilunium ante aequinoctium habuit, non licet luna existente vicesima septima Calendas Apriles Dominicum Paschae diem celebrari. Quae vero in aequinoctio, vel post aequinoctium plena est, mox ubi Dominicus aderit dies, pascha legitimum dabit.